monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, in Daniele, II <<<     >>> IV

Caput III SHOW APPARATUS

1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex. Velox oblivio veritatis, ut qui dudum servum Dei, quasi Deum adoraverat, nunc statuam sibi fieri iubeat, ut ipse adoretur in statua. Quod autem aurea sit, et infiniti ponderis, illud in causa est, ut stuporem videntibus creet, et res inanimata adoretur ut Deus, dum unusquisque suam consecrat avaritiam.
2 Datur autem per occasionem captivorum barbaris nationibus salutis occasio : ut qui primum per Danielis revelationem potentiam cognoverant unius Dei, in trium puerorum quoque fortitudine discant mortem contemnere, et idola non colere.
3 Et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis. Pro Dura, Theodotio, Deira, Symmachus Durau, LXX περίβολον transtulerunt, quod nos vivarium vel conclusum locum dicere possumus.
4 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos, et praefectos omnesque principes regionum. Excelsa periculosius stant, et citius corruunt quae sublimia sunt. Principes congregantur ad adorandum statuam, ut per principes seducantur et gentes.
5 Qui enim divites sunt et potentes, dum timent carere divitiis et potentia, facilius supplantantur. Seductis autem magistratibus, subditi populi maiorum exemplo pereunt.
6 Et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur, populis, tribubus et linguis, in hora qua audieritis sonitum tubae, etc. Non quo omnes populi universarum nationum in campo Dura potuerint congregari, et adorare statuam auream, sed quo in principibus cunctarum gentium, omnes gentes et populi adorasse credantur.
7 Omnem Scripturam sanctam mente percurrens (nisi tamen me fallit oblivio) nequaquam reperio, quod sanctorum quisquam Deum cadens adoraverit: sed quicumque idola, et daemones, et res illicitas adoraverit, cadens dicitur adorare, ut in praesenti loco non semel, sed crebrius. Et in Evangelio diabolus loquitur ad Dominum: Haec omnia dabo tibi, si cadens adoraveris me. Sed et hoc dicendum: omnes haereticos qui fulgore eloquentiae saecularis falsum dogma componunt, auream statuam facere, et quantum in se est, persuasione compellere, ut cadentes adorent idolum falsitatis.
8 Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, etc. Eodem sensu accipiendum quo supra, ut omnes populos intelligamus in principibus. Neque enim adesse universae simul poterant nationes.
9 Statimque et ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos, etc. Quos praepositos in Babylone regis operibus invidebant, et offendebantur peregrino cultu, et aversione idolorum, nacti occasionem criminantur ad regem. Denique sequitur:
10 Sunt ergo viri Iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae, Sedrach, Misac, et Abdenago, qui contempserunt decretum tuum. Et quodammodo sic loquuntur: Quos praetulisti nobis, et captivos ac servos principes esse fecisti, hi elati in superbiam, tua praecepta contemnunt, deos tuos non colunt, et statuam auream quam erexisti, non adorant.
11 Quod in principio huius visionis diximus, hic manifestius approbatur, alios esse deos Nabuchodonosor, et aliam statuam auream quam in cultum sui iussit erigi: nam et in consequentibus ipse rex loquitur:
12 Deos meos non colitis, et statuam auream quam constitui, non adoratis? etc. Alii hanc dicunt Scripturae sanctae consuetudinem, ut unum idolum appellet pluraliter, ut est illud in Evodo de vitulo: Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Et in Regum volumine, Ieroboam ponens aureum vitalum in Bethel, idola fecisse narratur. E contrario multa daemonia singulari numero appellantur, ut in Isaia: Inclinat se, et adorat illud, et votum faciens dicit: Deus meus es tu.
13 Prosternite vos, et adorate statuam quam feci. Quamquam in furore praeceperit adduci pueros, tamen dat spatium poenitudinis, ut si ceciderint et adoraverint, prior culpa veniam consequatur: sin autem adorare contempserint, praesens poena sit fornacis ardentis.
14 Et quis est deus qui eripiat vos de manu mea? etc. Ille videlicet cuius servum dudum adorasti, quem vere Deum deorum, et Dominum regum esse dixisti.
15 Nabuchodonosor rex, non oportet nos de hac re respondere tibi. In Hebraeo non habet regem, sicut in LXX, ne adulari viderentur impio, aut regem vocare eum qui ad iniqua compelleret. Quod si quis contentiosus regem quoque legerit: dicemus eo non procaciter regem ad effusionem sui sanguinis provocare, sed ita reddere regi honorem debitum, ut Dei cultus non laedatur.
16 Quod autem aiunt: Non oportet nos de hac re respondere tibi. Ille sensus est: non debes audire verba, quorum iam rebus ipsis probabis fortitudinem atque constantiam.
17 Ecce enim Deus noster quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis, o rex, liberare. Unde se putaverat terrere pueros, inde cernit in eis materiam fortitudinis. Nec in longum differunt, sed in praesens sibi pollicentur auxilium dicentes: Ecce enim Deus noster quem colimus, ipse nos et de eo, quod minaris incendio, et de tuis potest manibus liberare.
18 Quod si noluerit: Pulchre ad id quod dixerant: Potest eripere nos, non intulit contrarium, si non poterit, sed si noluerit: ut non impossibilitatis Dei, sed voluntatis sit, si perierint.
19 Notum tibi sit, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti, non adoramus. Sive statuam, ut Symmachus, sive imaginem auream, ut caeteri transtulerunt, voluerimus legere, cultores Dei eam adorare non debent. Ergo iudices et principes saeculi, qui imperatorum statuas adorant, et imagines, hoc se facere intelligant, quod tres pueri facere nolentes placuerunt Deo.
20 Et notanda proprietas, deos coli, imaginem adorari dicunt, quod utrumque servis Dei non convenit.
21 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius commutatus est. In quibusdam psalmis tituli praenotantur: Pro his qui commutabuntur. Sermo igitur commutationis ambiguus est, et de bono in malum, et de malo in bonum. Neque enim commutatio vultus Nabuchodonosor bonae parti poterit coaptari.
22 Licet quidam et inscriptionem Psalmorum de bono ad malum referant: quod hi qui naturaliter debuerant intelligere Deum, contra Christum et sanctos eius perturbatione mentis et furore mutati sunt.
23 Et praecepit ut succenderetur fornax septuplum, quam incendi consueverat: et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrach, Misac, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis. Quasi non posset simplex et solitus ignis trium puerorum consumere corpora: sed furor et ira quae insaniae proxima est, modum tenere non potest. Et vult eos multiplicis poenae comminatione terrere, quos paratos videbat ad mortem.
24 Et confestim viri illi vincti braccis suis, et tiaris, et calciamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis, etc. Pro braccis quas Symmachus ἀναξυρίδας interpretatus est, Aquila et Theodotio saraballa dixerunt: et non ut corrupte legitur sarabara. Lingua autem Chaldaeorum saraballa crura hominum vocantur et tibiae: et ὁμωνύμως etiam braccae eorum quibus crura teguntur et tibiae, quasi crurales et tibiales appellatae sunt.
25 Tiara autem verbum Graecum est, et usu versum in Latinum; de quo et Virgilius :
Sceptrumque sacerque tiara.
Est autem genus pileoli quo Persarum Chaldaeorumque gens utitur.
26 Porro viros illos qui miserant Sedrach, Misac, et Abdenago, interfecit flamma ignis. Eos viros scilicet de quibus supra dixerat: Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut, ligatis pedibus Sedrach, Misac, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentem. Non ergo fortuito quoscumque ministros perdidit Nabuchodonosor, sed viros fortes de toto exercitu suo et ad bella promptissimos: ut non solum miraculum pertimesceret, sed exercitus sui damna sentiret.
27 Viri autem hi tres Sedrach, Misac, et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino. Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis ait: Grande miraculum, ligati mittuntur in fornacem, et cadunt in medium ignis praecipites: ardent vincula quibus ligati sunt, et vinctorum corpora timens flamma non tangit.
28 Hucusque Hebraei legunt: media quae sequuntur usque ad finem Cantici trium puerorum, in Hebraico non habentur: de quibus ne omnino praeterisse videamur, pauca dicenda sunt.
29 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula, quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis, etc. Quando diversis premimur angustiis, ex toto cordis hoc loquamur affectu, et quidquid nobis acciderit, iuste nos sustinere fateamur, ut compleatur in nobis illud quod scriptum est: Exsultaverunt et laetatae sunt filiae Iudae in omnibus iudiciis tuis, Domine.
30 Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus. Et certe tres pueri non peccaverant, nec eius aetatis erant quando ducti sunt in Babylonem, ut propter sua vitia punirentur. Ergo quomodo hi ex persona populi loquuntur: sic illud Apostoli legendum est: Non enim quod volo, hoc ago: sed quod nolo, illud operor, et caetera quae in eodem loco scripta sunt.
31 Quoniam, Domine, imminuti sumus plusquam omnes gentes, et sumus humiles in universa terra hodie propter peccata nostra, et non est in tempore hoc princeps, et Propheta, et dux, etc. His versiculis utendum est, si quando Ecclesiae propter peccata populi, sanctorum virorum et magistrorum qui in lege Dei doctissimi sunt, sustinent penuriam, et quando in persecutionibus non offertur sacrificium et oblatio.
32 Quidam hunc locum et ad coelestem referunt Ierusalem, quod animae ad terrena delapsae, et in loco lacrymarum et confusionis positae, plangant antiqua delicta, et caetera quae prophetalis sermo complectitur; sed haec non recipit Ecclesia Dei.
33 Sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur, sicut in holocausto arietum et taurorum, etc. Et ex praesenti loco, et ex eo quod sequitur: Benedicte, spiritus et animae iustorum, Domino. Et in Psalmis: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit, sunt qui alium velint esse spiritum in homine, excepto Spiritu sancto, et aliam animam. Sed laborandum eis erit, quomodo absque carne et gratia Spiritus sancti duae substantiae, et duo interiores homines in uno homine esse dicantur.
34 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha, et stupa. Sallustius scribit in historiis, quod naphtha sit genus fomitis apud Persas quo vel maxime nutriantur incendia. Alii ossa olivarum quae proiiciuntur cum amurca arefacta, naphthan appellari putant: unde et Graece πυρίνη dicitur ab eo quod πῦρ, id est, ignem nutriat.
35 Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace, etc. Oppressa perturbationibus anima, et variis molestiis occupata, cum hominum desperaverit auxilium, et tota ad Dominum fuerit mente conversa, descendit ad eam angelus Domini, scilicet, sermo divinus, et excutit flammae aestuantis ardores: ut nequaquam ignita iacula inimici cordis nostri arcana penetrent, nec illius fornace claudamur.
36 Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate, etc. Generali laudatione praemissa, quod omnis creatura debeat laudare Dominum, in consequentibus per partes singulas cohortatur angelos et coelos, aquas atque virtutes, solem et lunam, imbrem et rorem, spiritum, ignem et aestum, frigus et cauma, et caetera quae longum est texere: ita ut fontes quoque et maria, et cete et volucres, bestiasque et pecora ad laudem Domini provocet, et filios hominum, et post omne hominum genus Israelem, et de ipso Israel sacerdotes et servos Domini, spiritus animasque iustorum, sanctos et humiles corde: Et ad extremum Ananiam, Azariam, Misaelem, qui ad laudem Domini praesenti beneficio provocantur. Omnis autem creatura non voce, sed opere laudat Dominum, quia ex creaturis consequenter creator intelligitur, et in singulis operibus atque effectibus Dei magnificentia demonstratur.
37 Benedicite, sancti et humiles corde, etc. Humilitatem cordis habere, et praesens versiculus docet, et illud quod in Evangelio dicitur: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Cordis autem illa est humilitas, quae in alio loco paupertas spiritus appellatur: ut non erigamur superbia, nec ficta gloriam humilitate quaeramus: sed toto corde inclinemur. Hucusque de Theodotionis editione pauca perstrinximus, confessionis et laudum trium puerorum quae non habentur in Hebraeo: exinde sequamur Hebraicam veritatem.
38 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos. Punitis principibus, rex corripitur, ut vivens glorificet Deum. Interrogat autem optimates suos, quorum accusatione et consilio tres pueros in ignem fornacis miserat, ut, illis respondentibus se misisse tres pueros in fornacem, iste eis nuntiet et ostendat.
39 Qui respondentes regi dixerunt: Vere rex. Respondit rex, et ait: Ecce ego video viros quatuor solutos, et ambulantes in medio ignis: et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similitudo filii Dei. Rursum dicam: O quam sapiens ignis, quam inenarrabilis Dei potentia: vinculis stricta sunt corpora, uruntur vincula, corpora non uruntur.
40 Speciem autem quarti quem similem dicit filio Dei, vel angelum debemus accipere, ut Septuaginta transtulerunt, vel certe, ut plerique arbitrantur, Dominum Salvatorem. Sed nescio quomodo rex impius Dei Filium videre mereatur. Ergo iuxta Symmachum qui interpretatus est: Species autem quarti similitudo filiorum, non Dei, sed deorum; angeli sentiendi sunt, qui et dii, et deorum vel Dei filii saepissime nuncupantur.
41 Hoc iuxta historiam. Caeterum in typo praefigurat iste angelus sive filius Dei Dominum nostrum Iesum Christum, qui ad fornacem descendit inferni, in quo clausae, et peccatorum et iustorum animae tenebantur, ut absque exustione, et noxa sui eos qui tenebantur inclusi mortis vinculis liberaret.
42 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sedrach, Misac, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini et venite. Statimque egressi sunt Sedrach, Misac, et Abdenago de medio ignis. Pavore perterritus, non per nuntios quaerit a pueris, sed ipse eos ex nomine vocat, servos Dei excelsi appellans, et petens ut ad se egrediantur quos vinctos in fornacem miserat.
43 Benedictus Deus Sedrach, Misac, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos qui crediderunt in eum, etc. Quem supra filium Dei, hic angelum vocat, quamquam in superioribus similitudo filii Dei non veritas appellata sit.
44 Rursum ergo Nabuchodonosor Dei confessionem recipit, et damnatis idolis laudat tres pueros, qui noluerunt servire et adorare omnem Deum, excepto Deo suo, et miratur quod sanctos Dei ignis tangere non potuerit. Quod autem ait:
45 A me ergo propositum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrach, Misac, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur. Neque enim est Deus alius qui possit ita salvare. Quidam pessime ad diabolum referunt, quod in consummatione, et fine mundi etiam ipse recipiat notitiam Dei, et omnes ad poenitentiam cohortetur, et hunc volunt esse regem Ninive qui novissime descendit de throno superbiae, et humilitatis praemia consecutus sit.
46 Tunc rex promovit Sedrach, Misac et Abdenago in provincia Babylonis. Qui dicunt supra tres pueros non iudices provinciarum, sed praefectos operum singulorum fuisse in Babylone, hic volunt etiam eos provinciarum iudices constitutos.
47 Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra: pax vobis multiplicetur. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus: placuit ergo mihi praedicare eius signa, quia magna sunt, et mirabilia eius, quia fortia, et regnum eius, quia regnum sempiternum, et potestas eius in generatione et generationem. Epistola Nabuchodonosor in prophetae volumine ponitur: ut non fictus ab alio postea liber sicut sycophanta (Porphyrius) mentitur, sed ipsius Danielis esse credatur.



Hieronymus, in Daniele, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Hieronymus > 3